Humanitas ac litterae nequaquam iis tantum colendae sunt, qui una conclusi provincia, rei uni peculiarem dant operam, sed ad omnes pertineant oportet, qui nostra tempora cum praeteritis comparantes, et perpetuum volunt cum maioribus nostris instituere colloquium, et nostrae ipsorum aetatis meliorem consequi intelligentiam. Quotiescumque enim nos cum iis, qui ante nos multis saeculis in his terris fuere, composuimus, tunc melius animi nostri vitaeque, quam cottidie exigimus, nobis conscii fieri solemus, atque firmiora futuri temporis iacimus fundamenta, quasi robustissimae quercus, quae, ut ait Zielinski ille, cum radices in terram egerunt, noluerunt retrorsum regredi, at potius truncos sursum tollere, ramos late diffundere, gemmas, flores, fructus quam uberrimos edere. Est enim humanitas tamquam patria omnium communis, qua quidem homines inter sese lingua, religione, institutis diversi alii cum aliis omni discrimine longe remoto artissime coniunguntur. Studia humanitatis nuncupantur, iuxta Leonardi Bruni illud, quod homines perficiant atque exornent; ac liberales dicuntur disciplinae non modo, quod sint libero homine dignae, verum etiam quia hominem liberum efficiunt. Liberum sane ab omnibus praesertim opinionum commentis, ab illo turpissimo ac deformi rerum obsequio, quae identidem in more ac pretio videntur esse; atque adeo liberum animi iudicium faciunt, ut praeiudicatis quibuslibet opinionibus excussis atque sublatis, nullius addictus iurare in verba magistri, homo ad rerum veritatem totus contendat pro virili assequendam. Inde consequitur ut omnino ad eorum sententiam accedere nequeamus, qui prima mortalibus ducunt divitias sibi per fas et per nefas comparare, vitae tantum commoda insequi, in bonis etiam alienis praedari, honorum curriculum mala ambitione percitos repentine omni via, semita, tramite transcendere velle: nam facultates et opes instrumenta aestimamus vivendi, non fines, quos homines unos sibi praestituant attingendos; neque probare possumus eam terrarum orbem regendi rationem, qua exigua hominum manus copiis amplissimis affluat, ceteri vero omnes quasi neurospasta invisibilibus moveantur nervis privatoque paucorum inserviant compendio. Is igitur humanas litteras bene colit, qui eas cum rerum scientia coniugare studet, neque taetricus doctor umbraticus suo sedet in museolo pulvere situque obductus, sed cum aequalibus suis in pulvere, in foro, in sole vivit cottidie identidem ita bene de se merens animum doctrina exornando, ut alios quam plurimos iuvare possit. Neque mirandum est, si homines a bonarum litterarum studiosis deseruntur, vicissim homines bonas derelinquere litteras. Verba igitur numquam sunt a rebus disiungenda, ne ore rotundo vacuas tantum volubilibus auris sententias effundamus. At res, quae nunc sunt, omnino alio tendere videntur. «Saeculum est», dixerit quispiam, «ac saeculo parendum». Nos vero uno ore cum Augustino respondemus: «Nos sumus tempora: quales sumus, talia sunt tempora».