Cum essem puer, non modo mater et sorores, verum etiam omnes mulieres cum in sacras ingrediebantur aedes capita velabant. Omnis enim mulier -scripserat Apostolus ille gentium- orans non velato capite, deturpat caput suum (1Cor 11, 5). Fuit enim tunc temporis observantiae et venerationis signum; item, versa vice, viris caput aperire unum idemque erat atque alios respicere et magni facere. Hac ipsa de causa Paulus viris praeceperat ut caput nullo modo in templis orantesque velarent. Cum autem Evangelii praedicatores, in remotissimas regiones Malabaricas progressi, Dei verbum apud illas gentes vulgare coepissent, illarum plagarum incolas contrariam habere consuetudinem animadverterunt: maribus esse reverentiae signum caput operire, feminis vero detegere, si forte velatum habuissent. Tunc ab Ecclesiae praefectis magna prudentia usis statutum est illis in regionibus mores ex diametro oppositos atque adversos nostris esse servandos. Nam non signum per se, sed id quod signum monstrat et ostendit momentum et pondus habere iure meritoque iudicarunt. Me puero, in omnibus Italiae, praesertim meridianae, oppidulis vicisque rusticis, feminae, et in primis anus, velamine verticem operire solebant quotiescumque per vias ambulaverunt, immo etiam cum domi inter suos otiosae aut operibus intentae sederunt. Nemo arbitrabatur illum morem et vestium habitum significare feminas esse oppressas, viros eas subiectas tenere, ac pro inferioribus ducere: nihil aliud enim, nisi quoddam modestiae interioris exterius signum videbatur esse. Si quis detrahere aut eripere illud velamen conatus esset, indignabundae anus, fortes mulieres, candidae puellae simul omnes iratae exsurrexissent, uno ore clamantes: "Ista quidem vis est! Cur maiorum nostrorum morem ita respuere atque contemnere vis, ut nobis talem iniuriam inferas? Tu quidem facias quod tibi placeat: nos sinas consuetudinem nostram sequi!" Nihil valuissent sermones, nihil vel mellitissima verba: pertinaces suum velamen defendissent, in eo constare suam virtutem paene pro certo et explorato habentes. Falso id quidem? Alii hoc dicant; mihi vero, cum a magistris in scholis, a iudicibus in basilicis, a publicis denique custodibus in ipsis viis miseras feminas vel perbene suae vitae conscias atque liberrimas (ut illa fuit causarum patrona, quae ex iudiciali foro Bononiensi expulsa est ac prohibita quominus suum munus cum dignitate exerceret) velamina de capitibus demere cogi vidi, quae iis signum sint decoris, pulchritudinis, honoris, vehementer dubitare incipio utrum vere nos libertatem defendere an modo nostras praeiudicatas opiniones pertinaciter ceteris imponere velimus.