Praeclara magistrorum exempla
Haec est igitur una causa cur qui hac via nos praecesserunt, quorumque insistimus vestigiis, nobis monstraverint quanta nos urgeret necessitas, ut illud iter carperemus illamque emetiremur viam; qui quidem summi viri atque praeclari saepe omnes suas collocarunt vires, omnesque effuderunt rei familiaris facultates animique partes, ne illi officio deessent quo iubebantur aliquid agere: qui humanitatis magistri – nulla dubitatione interposita et maximo sui ipsorum impendio earumque iactura angustiarum, quibus vel hominum animi suprema sitientium et ad ea tendentium, quae nostrae singulorum vitae miseriam transcendunt, cottidie adhaerent et irretiuntur – quasi cursores, doctrinae lampada a Cicerone ad humanitatis instauratores traditam acceperant: cuius lumine collustrati probe didicerant virtutis laudem omnem in actione consistere, ceteraque omnia agere nihil aliud esse, nisi atra quadam cum voluptate in caeno pervolutari dum nos miseret nostri, aut ieiunis verborum concertationibus involvi, quae longissime absunt ab illo fecundissimo colloquio et ab illa synousia cum maximis quaestionibus, qua animus, indissolubili quodam modo verbis ac rebus (quae item sunt “cogitata” et “argumenta”) inter sese coniunctis, ad agendum et ad rem publicam gerendam innutritur et alitur. Utinam hodieque eorum sequamur exempla!