Rubriche

Nausicaa filia regis

Luigi Castagna martedì 25 febbraio 2014
Ulixes arbustis egrediebatur et cum nudus esset e densa silva ramum frondosum forti manu excerpsit ut pudice corpus tegeret suum.Similis videbatur leonis qui in montibus nutritus incedit securus oculis ardentibus: boves invadit aut oves aut cervas agrestes. Talis Ulixes erat congressurus cum puellis quibus nitidae erant comae etsi nudus: nam necessitas eum urgebat. Horribilis visus est et salsugine deturpatus puellis quae statim diffugere alio alia per harenas et silvam. Sola vero mansit filia regis Alcinoi cui Minerva in corde posuerat fiduciam et stetit contra naufragum, erecta. Incertus erat Ulixes utrum genibus virginis comprehensis eam supplicaret an potius verbis blandis stans eam precaretur si ostenderet urbem si vestem daret. Quod ei melius cum visum esset protinus blandum et sollertem adlocutus est sermonem. 
«Supplex te oro regina: deane tu sis earum qui latum caelum incolunt similis Dianae forma et statura et habitu, an aliqua ex mortalibus qui terram incolunt: beatissimos iudico patrem tuum et fratres et venerandam matrem. At felicissimus praeter omnes quicumque te domum duxerit. Te comparo cum palmae germine quod vidi in insula Delo: admiratione captus dubito tibi genua amplecti. Vigesimo die effugi nigrum pontum. Me fluctusque ferebant celeresque procellae. Nunc me huc coniecit Deus maris ut et hic fortasse novum malum patiar. Miserere Regina: te primam multa passus accessi. Urbem mihi ostende et da mihi pannum circum corpus coniciendum si quod habes. Tibi tanta dii dent quanta corde tuo concupiscis et concordiam praebeant familiae tuae: nihil hoc praestantius quam quando concordes vir et uxor domum regant». 
Hunc contra adlocuta Nausicaa est: «Iuppiter vero Olympius ipse distribuit felicitatemhominibus bonis atque malis prout voluerit. Tibi istaec dedit et oportet te pati. Venisti ad urbem et terram ubi nullo modo indigebis vestium nec cuiusquam rei quarum decet supplicem compotem fieri. Urbem tibi monstrabo quam Phaeaces incolunt. Magnanimi Alcinoi ego filia sum». Narratio mox sequetur.
(Ab Homero: pars prior)