Rubriche

Marcus Aurelius

Luigi Castagna martedì 22 ottobre 2013
Qui ignorat quid in hoc terrarum orbe sit non est proprie huius mundi incola sed quasi inquilinus vel potius hospes; qui ignorat quid in hoc mundo eveniat peregrinus et extraneus iudicandus; caecus est qui oculos suos claudat et scientiam rerum et intelligentiam mentis recuset; mendicus qui auxilio egeat nec in se ipse reperiat quod necesse est ad parce vivendum; quasi morbus et pestis huius mundi iudicandus est qui vitam fugiat quia male et aegro animo ferat calamitates quae in mundo fiant: nescit iste rerum naturam quae afferat mala eandem esse quae quasi mater nos genuit;ergo quasi ruina urbis qui decerpsit propria manu animam suam de anima urbis, quia una est in urbe anima omnium civium: qui se ipse necat omnes offendit. 2) Oportet quasi moriturus vivas: si Deus est, quid mali est relinquere homines qui hoc in mundo vivunt? Deus enim non te in malam condicionem certe perdet si est, et si contra Deus non est vel de nobis non curat, cur vivam in hoc mundo sine Deo et sine providentia? Sed Deus revera est et nos curat et nobis concessit praesidium ad crudelissimos impetus reiciendos fortunae. Nam si quaedam adversae res etiamnunc manent Deus decrevit ut fortes et firmi satis essemus ad earum impetus defendendos. Mors vita, gloria infamia, opulentia miseria, haec omnia et ad bonos et ad malos homines pariter contingunt: ne putaveris praemia divina neu poenas quae a casu pendeant. 3) Viri boni est amare eos a quibus offensus sit: eos amabis si recordatus eris offensorem ad te vel amicitia vel sanguine et commune vinculo humanitatis coniungi; fortasse ille qui nos laesit peccavit invitus. Sed dubito eum in te revera peccasse quia habitus rationis qui est in te manet incorruptus. 4) Non curo quid vulgus faciat vel probet: me decet esse bonum: quasi smaragdus vel aurum vel purpura dicant: «Non curo quid vulgus faciat: ego in mea natura permanebo et ero smaragdus vel aurum vel purpura et colorem meum semper servabo: quid aliud possum?». 5) Oportet sciamus per nos ipsos stare, nullo corrigente.