Sunt qui querantur quia nobis rerum natura vitam brevem tribuerit cum contra animalibus quibusdam ratione expertibus vitam longiorem concesserit. Sedvitam nobis ipsi brevem reddimus quia volentesin servitutem abducimur vitiis et voluptatibusquae nos inducunt ad tempus frustra conterendum. In decimo libro Dialogorum suorum dicit enim Seneca: "Non exiguum temporis habemus sed multum perdidimus: … vita si uti scias longa est". Quamquam tempuspraecipuum est inter bona nostra et totum nostrum non exiguam partem eius perdimus et nescimus tempus dum loquimur iam fugisse et partem nostrae vitae dum vivimus in manibus mortis cecidisse. Saepe in dubio sumus an amico poscenti pecuniam commodemus at contra tempore amisso minime sollicitamur: pecunia quam dedimus ad nos redire potest at tempus numquam redibit. Eos qui tempore male abutuntur et vanis curis et negotiis se tradunt Seneca occupatos appellat, inter quos adscribit Augustum et Ciceronem. Beati numquam erimus si male de vi et virtute temporis iudicamus. Sunt qui nimia ambitione tam multa negotia vel officia sibi sumant ut quasi fluctibus obruantur et pereant anxietate victi quia officia perperam accepta nequeant perficere et complere. Sed quid proprie est tempus bene consumptum? Seneca putat bene consumptum esse tempus quod impendimus ad nos ipsos cotidie meliores reddendos. Sapiens qui quantum tempus valeat exploravit vitam aeque et vere aestimat. Senecae praecepta ex aliqua tantum parte differunt ab illo Horatii "carpe diem": philosophus Cordubensis sicut Horatius nobis praecipit ut praesens tempus quantum vere valeat aestimemus: praeteritum tempus enim amplius non est, futurum nondum estet praesens tantum in manibus nostris est. Sed lectorem hortabatur Horatius ut gauderet de die quem hic et nunc viveret, ligna super foco large reponens et promens benignius merum diota Sabina. Seneca contra praecipit ut utamur die hodierno ut meliores nosmet ipsos faciamus et ad meliora eamus ubi nos exspectat amor ad virtutes exercendas, oblivio cupiditatum et voluptatum, scientia bene vivendi quae eadem est ac scientia bene moriendi et hinc rerum summa quies nobis parabitur.