Rubriche

Imagines: pastor, panis

Luigi Castagna martedì 3 giugno 2014
Pastor. Antequam agricultura inventa esset antiqui populi errabant ad greges pascendos vel ad venationes exercendas. Res pecuaria praecipua cum esset personae pastorum interdum comparabantur cum regibus. At reges boni esse possunt vel mali et eodem modo pastores ovium. Prophetae quorum scripta colliguntur in Sacris Scripturis saepe dicunt de improbis pastoribus qui greges suos deserunt, inter quos Ieremias saepe accusat malos pastores populi qui suam gentem neglegunt et deserunt sicut mali pastores ovium. Ezechiel qui eandem neglegentiam adnotat et incusat, laudat tamen Deum dominum nostrumqui sibi sumit curam ovium a pastore neglectarum et eas cum dispersae sint collegit unum in locum.Iesus loquitur de pastore illo qui in monte reliquit plurimas oves ut singulum agnum deperditum reperiret. Apud Marcum et Lucam se ipse Iesus iudicat bonum pastorem qui obit pericula et vitam suam dedicat ad protegendum gregem. Pastores in picturis et operibus musivis antiquis saepe umeris ducunt agnum et hoc est insigne et imago humanitatis. Et hoc erat etiam antequam Christi evangelia innotescerent. In coemeteriis Christianorum eadem pictura indicat auxilium quod Christus offert animis fidelium cum transeant a vita ad mortem. Inde tranquilla pax effunditur et sobria felicitas eorum qui vincunt pavoremmetumque mortis et mortis eiusdemtristitiam.Panis. Postquam populi qui vivebant ad litora et oras maris quod Romani Nostrum appellabant agriculturam exercere coeperunt, panis fuit alimentum maxime diffusum et fuit cum fame, nutrimento, vita coniunctum. Panis non reperitur in natura rerum sed parandus cum sudore frontis (Gn 3, 19) et miscendum cum farina fermentum est. Sed cum Iudaei fugerent ab Aegypto fermentum obliti panem azymum ederunt. Ad haec memoranda die Paschae festo etiam nunc Iudaei panem azymum edunt. In Evangeliis Iesus panes saepe offert fidelibus suis se adumbrans ut Messiam qui populo Dei pastum abundantem praeparat. Nos tamen saepius panis Ultimam Coenam Apostolorum cum Iesu revocamus in mentem. De qua mox dicendum erit.