Rubriche

Funera romana/II

Luigi Castagna martedì 1 luglio 2014
«Funus plebeium» vel «funus tacitum» dicebatur funus quod pauperibus festinanter celebrabatur. Cum puer vel puella moriebantur, quod saepius quam hodie accidebat, hoc funus dicebatur «acerbum» et noctu celebrabatur.Cum contra princeps nobilis familiae moriebatur funus vel privatis impensis sollemniter celebrabatur vel publice. «Libitinarii» dicebantur ii qui pompas funebres per artem celebrabant et quamquam divites erant spernebantur quadam cum deminutione capitis. Libitinarii mittebant domum ubi cadaver esset pollinctores qui corpus lavabant aqua calida et unguentis ut exponeretur palam in atrio. «Vespillones» dicebantur qui corpus in arca deponebant ad rogum mittendum vel ad humationem. «Dissignatores» erant qui ordine dirigebant exsequias.Mors alicuius nuntiabatur amicis non per breves epistulas ut est apud nos, sed per nuntios qui funus indicebant. Verba nuntiis funebris semper eadem erant quae Varro Festusque nobis tradiderunt: ollus Quiris leto datust, id est «Ille civis – et nomen adiciebatur – mortuus est». Quare funera quae per inditionem erant nuntiata appellabantur «funera indictiva».Cantus tibiarum, cornuum, tubarum concinebantur ad symphoniam; sequebantur praeficae lugubriter eiulantes. In exsequiis alicuius inlustri loco natu naenia accinebatur et cantor saepe deligebatur iuvenis quidam eiusdem familiae qui laudes et cursum honorum defuncti canebat. Quamquam mimi quoque ad luctum tolerandum per iocationes invitabantur, exsequiae Romanorum spectaculum edebant sollemne. Dixit Polybius: «Iuvenis qui gloriam amet non facile videbit umquam spectaculum tam sollemne».Patricios qui longa serie avorum gloriabantur, cum mortui essent sequebantur lictores et imagines avorum et mulieres sine ornamentis passis crinibus. Pompa funebris viam Sacram percurrebat usque ad rostra, ubi alta voce recitabatur laudatio funebris. Sunt qui hodie dicant istas laudationes funebres antecessisse epigrammata funebria disticis scripta et fortasse eam partem elegiarum quae ad dolorem pertinebat.