Forsan et haec olim meminisse iuvabit
Aeneae socii, qui ventis fluctibusque dispersi ad Libyae oras devenerant, ab armatis litorum custodibus deprehensi, et ad Didonem reginam, ipsam quoque exsulem, deducti, vehementer apud eam de inhumanis militum moribus conqueruntur: non vi, non infensis animis se ad Africae litora accessisse, sed fatis depulsos. "Quod genus hoc hominum?" aiunt, "Quaeve hunc tam barbara morem / permittit patria? Hospitio prohibemur harenae; / bella cient, primaque vetant consistere terra. / Si genus humanum et mortalia temnitis arma /
at sperate deos memores fandi atque nefandi!" Quibus verbis auditis, Dido, humanissima Poenorum regina, talia, vultu demisso, profatur: "'Solvite corde metum, Teucri, secludite curas. / Res dura et regni novitas me talia cogunt / moliri, et late fines custode tueri.'" Tum pergit: non esse tam barbaros Carthaginienses, ut omnem humanitatis legem praetereant ac spernant : "'Non obtusa adeo gestamus pectora Poeni, / nec tam aversus equos Tyria Sol iungit ab urbe.' Si forte vultis Italiam petere navibus, '[…] auxilio tutos dimittam, opibusque iuvabo. /
Vultis et his mecum pariter considere regnis? / Urbem quam statuo vestra est: subducite naves! / Tros Tyriusque mihi nullo discrimine agetur. […] / Quare agite, o tectis, iuvenes, succedite nostris. / Me quoque per multos similis fortuna labores / iactatam hac demum voluit consistere terra. / Non ignara mali, miseris succurrere disco.'" Cum tales versus umidis percurro oculis, me ipse interrogo: suntne Americani, sunt Europaei omnes obliti quot et quanta mala nostri maiores, qui variis de causis inviti suas patrias relinquere debuerunt, sint passi? Adeo obtunsa nos gestamus pectora? Utinam illarum rerum memoria ne pereat omnino.