Rubriche

Doctrinarum nundinae

Luigi Miraglia giovedì 24 maggio 2018
Nihil dubium est quin, si illud Senecae audire volumus, qui iuventutem exhortatur, qui in tanta bonorum praeceptorum inopia virtutem insinuat animis, qui ad pecuniam luxuriamque cursu ruentes prensat et retrahit et, si nihil aliud, certe moratur, in privato publicum negotium agat. At hodie bicipitem et gravissimam aggrediamur oportet quaestionem. Publicae enim Academiae, tam in Italia, quam in multis aliis Europae civitatibus, saepe non iam sunt illae almae studiorum matres quarum in cathedris sedeant qui vere humanum cultum provehere studeant, qui scilicet ex rerum gestarum historia ita discere solent, ut inde animos suos informent, quo melius urgentibus subvenire possint aequalium suorum difficultatibus discriminibusque; qui non timent ne candidi et indocti videantur, si forte iuvenibus de Virtute loquantur; qui a sapientibus Magistris didicerunt convenienter coniungere et copulare rationis subtilitatem et flagrans studium, accuratam diligentiam quae vel minima quaeque inspicit, et circumspicientem obtutum, quo uno in conspectu omnia videmus: sicut periti pictores, qui modo tabulae oculum admovent, ut singula et minuta curent, modo a pictura discedunt, ut cuncta simul conspicere possint. Mihi probe conscius sum nequaquam deesse, qui in Athenaeis severitatem et magnanimitatem usque defendant eo semper tendentes, ut iuvenes, magno studio cognitionis disciplinarumque incensi,
et ad doctrinam et ad bonos mores pariter informentur. Qua ipsa de causa pro certo et explorato habeo nullum studium suae partis defendendae adducturum eos esse ad negandum difficillima esse haec tempora, quibus in discrimini et ancipiti versantur Studiorum universitates toto fere in orbe terrarum, et maxime in iis terris, quae ad Occidentem vergunt. Praepostera quaedam ineptiarum ac minutissimarum rerum cura, qua fines animi coercentur et angustantur, illas facultates omnino devicisse ac superasse videtur uno animi obtutu
comprehendendi ampliores provincias, quarum partes inter sese conveniant consentiantque; abiectae et sordidae rationes ac viae, quibus quam primum honorum cursus transcendi posse speratur et servilis quaedam potestas deformi obsequio paranda nobilem quemlibet impetum omneque studium altiora et sublimiora appetendi oppresserunt. In hac turpi et infanda nundinatione "debita" et "credita" venditantur et disciplinarum immunda merces perficitur; antiquum vero seminarium doctrinarum in ignominiosam ac dedecoratam diplomatum fabricam vertitur, unde altiora ingenia in dies magis magisque abalienantur et discedunt, dum mediocres humi prorepunt ut eas attingant metas, quas vel abiecta quaedam ambitio vel cogens necessitas eorum animis proponit. Cetera sunt lutulenta et limosa quaedam palus, cuius in vagis harenis aegre et vix movetur qui adhuc res magnas et magnopere expetendas concupiscit, ac sedulo operam navare velit ut hominum animi ad fidem rectumque informentur.