Rubriche

Denuo de suffragiis

Luigi Castagna martedì 3 dicembre 2013
Cives Pompeiani erant ut diximus vel coloni vel incolae quorum iura tamen non multum differebant. Sed multa erant collegia quibus adscribebantur ii qui eandem artem in urbe exercerent: pistores, caupones, fullones, muliones et alii multi. Ut commodius suffragia pro se captarent candidati quaerebant ex ducibus qui singulis collegiis praeerant quid vellent publicis impensis factum et tractabant de annona (id maxime pistorum intererat) vel de aquae ductibus qui fullonibus perutiles erant vel de porticibus quae muliones et mulos umbrarent). Nomina collegiorum scribebantur in titulis hoc modo: «Caium Iulium Polybium duovirum muliones rogant». Interdum in noctis obscuritate ob pingendi festinationem mendae de grammatices elementis vel de orthographia scribebantur: magister scholae Valentinus scripsit «Valentinus cum discentes suos rogat». Praepositio “cum” coniuncta perperam cum accusativo casu hic legitur. Et scholae magister hic erat! Quaedam videntur scripta contumeliose: «Marcum Cerrinum Vatiam aedilem o.v.f. Seribibi universi rogant. Scripsit Florus cum Fructu». Seribibi sunt qui usque ad seram noctem vinum bibant. Sed quis credat eorum nomina revera fuisse Florum et Fructum? Tituli scribebantur ante diem ne viatores operam pictorum interrumperent et ergo opus erat ut lanternarius una veniret cum scriptore. Pictura pingebatur in summo pariete ne viatores contumeliosi aliquid extraneum adicerent, quod saepe fiebat, sic ut scalarius quoque invitaretur. Cum arduum sit scribere et pingere in parietibus rugosis dealbator quoque intererat. Ultimus erat ille qui appellabatur adstans vel dictator et dictabat clara voce verba illi qui altus in scalis pingebat. Cum dealbator praepararet spatium maius quam necesse erat ad titulum pingendum et pars parietis maneret apta ut quaedam alia scriberentur in diebus sequentibus, legere hodie possumus verba inepta sicut: «Marcellus Praenestinam amat et non curatur». Vel potius: «Lanternarius tene scalam» vel similia. Ultimum titulum hic addo de pistore qui se candidavit et scripsit: «Panem bonum fert».