De viis rationibusque docendi
adeo discant ut omnino calleant. Falsis enim opinionibus imbui videntur qui in hac sunt sententia, ut adulescentulos ad maiorum nostrorum cultum et humanitatem in scholis adduci posse putent, sermones, qui quasi thesaurorum claves ab antiquis traditorum haberi queunt, penitus ignorantes.
Verumtamen in aperto est multis in Europae scholis, in quibus etiam nostra lycea numerantur, saepissime discipulos implacabile quoddam suscipere odium in linguam Latinam Graecamque, neque sane desiderio flagrare antiquorum litteras humanitatemque discendi. Quod quidem hinc scholarum nostrarum dedecus habendum esse videtur, hinc vero adeo magistrorum exspectationem fiduciamque decipit, ut eorum spes omnino extenuetur atque evanescat. Desperant enim se posse aliquomodo pueros sibi in disciplinam traditos tam bene lingua litterisque erudire, ut illi non solum sine animi contentione, sed etiam quodam cum gaudio maiorum opera legere et intellegere studeant atque in sinum disciplinarum se impellant.
Sed, cum studium discendi voluntate constet, quae, ut patet, cogi non potest, curandum est ut discipuli reapse velint et cupiant Latine Graeceque discere; neque aliter fieri poterit, ut litteras sponte colant et in eis summo versentur studio, quam si constanter proficiant ac progrediantur, ita ut tandem aliquando sibi rem prospere succedere animadvertant: sentiant scilicet se posse in dies magis ad textus Latine et Graece a maioribus conscriptos sine difficultate accedere.
Longum erit demonstrare hunc finem et hanc metam haud difficulter attingi posse, dummodo viae rationesque, quibus veterum linguae tradi solent, penitus immutentur; at, cum attingi possit, hic finis omnibus viribus persequendus esse videtur, neque ab eo desciscere licet. Bene igitur lingua Latina Graecaque doceri possunt, ita ut discipuli quam optime sat brevi temporis spatio ad scriptorum opera legenda nullo interposito obice accedant. Quod si impetraverimus, non iam odium, sed amor erga litteras discipulorum animis innascetur; neque iam lycea periclitabuntur, ne, succlamantibus allatrantibusque turbis hominum ad summum furorem adactorum, penitus aboleantur, ut quidam gubernaculum rei publicae haud ita pridem appetentes temere inconsulteque proposuerunt.