Rubriche

De vero maiorum nostrorum colloquio

Luigi Miraglia giovedì 29 marzo 2018
Nobis illud est persuasum, in hominum societate, quae nunc est, humanitatem et litterarum cultum, qui ubique aut neglectus iacet aut perversam patitur abusionem, vere restitui non posse quin antea docendi redintegrentur methodi, quibus bonarum litterarum restitutores per saecula non sine uberrimo fructu usi sunt: hanc esse enim unam viam, qua iuvenes et adulescentes ad legenda, rimanda, perscrutanda, penitusque intellegenda scriptorum opera pervenire possint; fallacem vero esse errorem id credere, quemquam humanas litteras in regionibus plagisque nostris ad Occidentem vergentibus quadam cum severitate et elegantia colere posse, qui linguam saltem Latinam, ut de Graeca taceamus, apprime non calleat. Omnia igitur, quae ex pluribus partibus de novo quodam ac praestigioso 'humanismo' dicuntur, omni solido carere videntur fundamento et ad inanes verborum ampullas rediguntur, nisi ad illud referantur colloquium cum maioribus nostris per litteras continuatum neque umquam interruptum, quod apud nostrates per tot hominum aetates Latine in litteraria hac republica habitum est. Latinus enim sermo est apud nos clavis, qua una impetrata ad immensas litterarum gazas accedere et in doctrinae cimelarchia vel iam turpi oblivione sepulta ingredi licet.
Ingredientes vero in 'antiquorum hominum aulas', ut Maclavelli illius verbis utar, non id volumus, ut iterum in sterilem quandam atque ineptam classicorum auctorum, qui dicuntur, venerationem atque adeo in superstitiosam religionem delabamur, tamquam superioribus aetatibus haud raro infaustis avibus accidit, neque ita litteras tractare in animo habemus, ut iam inde ab aetate illius pestis, quae barbarico nomine 'positivismus' dicitur, viri docti solent, obliti in humanis disciplinis de homine, non de elinguibus algidisque lapidibus agi, et naturalium historiae studiosos, quasi simae praepostere imitati; sed ridiculum male salsorum hominum risum flocci nequaquam facientes, non ad meram litteram, quae teste Paulo occidit, verum ad spiritum, qui vivificat, penetrare per verum ac fecundum colloquium, quod cum maioribus de maximis quaestionibus ad humanitatem spectantibus caedere pro virili possumus.