Rubriche

De vera ac divina hominis natura

Luigi Miraglia giovedì 26 aprile 2018
Si mundus universus, ut vult Heraclitus, veluti puer est quidam ludibundus, quin immo – quod alicubi Nietzsche ille adstipulatus est – si artifices dumtaxat hominesque vitae integri scelerisque puri, dum ludicra agunt, vere mundanam illam convenientiam imitantur, tunc iam videbimus eum esse hominem perfectum atque ad unguem, ut dicitur, factum, qui videlicet mysterium sempiternae Sapientiae imitatus, in conspectu Dei ludit atque ad ordinem rerum convenientiamque consonat. Illud enim de divina Sapientia scriptum legimus: «Et delectabar per singulos dies, / ludens coram Eo in omni tempore, / ludens in orbe terrarum, / et deliciae meae esse cum filiis hominum».
Haec igitur hominis definitio plane declarat eiusdem dignitatem potius in otio sitam esse, quam in eo negotio quo a semet ipse abalienatur. Nec secus etiam apud alias gentes sapientissimus quisque est professus, quorum suo quisque conspectu rem ita expressit, ut singuli quasi stirpe quadam ex communibus radicibus exoriatur.
Ita sane compertum est, ubicumque homines animadverterunt mundum universum infinita atque divina libertate luxuriare, ceu fontem quendam subita scaturigine prosilientem, qui totus est in se contentus nec quicquam aliunde nisi ex sese ipse habet -sic enim doctores Indorum de divina illa lila praeclare fabulantur; ita, inquam, ubicumque aliquis professus est, si velint bene beateque vivere, hominibus oportere hunc divinum ludum imitari, nec quicquam sibi acquirere privatum, nihil singulare, sed potius universalem atque absolutam rerum speciem animo contemplari, ut iam pridem Benedictus ille Croce monuerat, qui «Ita», inquit, «pro certissimo habendum est, nunc magis, quam umquam habebatur: nihil esse in vita humana potius, nihil quod magis hominibus satis facere possit – neque in divitiarum possessione, neque in honoribus sive magistratibus consequendis – quam ut aliquid efficiamus certum, morem aliquem liberaliorem instituamus, nobiliorem quendam mentis animique habitum, in melius societatem in qua vivimus provehamus, idque contemplemur, veluti opus suum pictor vel statuarius, sive ut poeta carmina contemplatur. [...] In hac igitur boni communis fetura, hominibus vel maxima atque pulcherrima provincia patet».
Huc adde verba illius Schiller, qui ait tunc hominem ludere, cum sensum hominis omnino adimpleat, et tunc esse vere hominem, cum ludat. Quod quidem Plinius iam antea praedixisse videtur, cum dixit: «Rideo, iocor, ludo: homo sum».