De redintegrata litterarum re publica
Haec est causa cur viri nostrae aetatis egregia doctrina ornati, homines studiis dediti, qui de nostra omnium sorte et de condicione, qua nati sumus, assidue meditantur, honestarum disciplinarum cultores summi nominis, melioris litteraturae studiosi, philosophi, historici, graviores rerum explicatores, speculatores venatoresque naturae, iuris denique periti in unum convenere, ut redintegratae rei publicae litterarum Tusculi, ubi olim Ciceronis villa et amoenissimus praedium fuit, initia darent. Non eos enim fugit nonnisi vehementi impulsu, quo lacessantur et provocentur inertes, frangantur malevole pertinaces, excitentur et ardore incendantur alacriores, fieri posse, ut ii, qui publice litteras artesque profitentur, quorumque in manibus cultus humanitatisque nostri fata sunt, ad perpendendum inducantur quanti sit momenti hoc omnium gentium subsidium, quo tempora, nedum locorum spatia transcenduntur, a turpi neglegentia vindicare; sine quo apud nos, qui regiones ad Occidentem vergentes incolimus, nulla erit iam rerum historia atque memoria; qua deleta, interpellato omni dialogo cum maioribus nostris, nihil restat nisi omnium praeteritorum oblivio, barbaria, ferina immanitas.