Rubriche

De recta rei publicae regendae ratione

Luigi Miraglia giovedì 11 aprile 2019
Hac nostra aetate nihil est magis in ore non modo vulgi, verum etiam eorum qui civilem disciplinam apprime coluerunt, in re publica versantur eiusdemque ad gubernaculum sedent, quam illa laus popularis dominatus, quem Graeco nomine demokratìan appellitare solemus, ubique ad caelum usque cantata. Adeo hoc idolum fori, ut Baconis verbis utar, veneramur adoramusque, ut vel horrenda bella gerenda haud raro suscipiamus, ut huius dei novi, quem summa religione respicimus, doctrinam ac placita in alias quoque terras et ad alias gentes a nobis nostraque rerum historia remotas ea persuasione invehamus, neminem posse bene beateque vivere, qui non hac rei publicae regendae ratione utatur, qua omnia mala sanentur, omnes iniquitates compensentur. Illud enim alte in animos nostros radices egit, mutato rerum statu, si quidem in populi manus rei publicae clavum venerit, omnia, quasi virgula magica adhibita, in felicissimum Hesperidum hortum, in Elysios campos continuo conversum iri; optimam fore, laetissimam, beatissimamque civium omnium vitam; ac nisi optimam, certe talem, qua nulla melior excogitari possit. Haec est igitur panacea illa, quae ipso nomine omnium morborum remedia promittit; hoc illud medicamen, quod omnia vulnera sanat. At veteres, qui qualis esse debeat optimus rei publicae status multum diuque perpenderunt, quemlibet dominatum in peiorem formam saepe degenerare et corrumpi nos monuerunt; regnum in tyrannidem, optimatium dominatum in paucorum potestatem, populi imperium ac rationem in informis multitudinis licentiam atque impotentiam. Quid ergo? Quomodonam vitare poterimus, ne ea, quam pulcherrimam suavissimamque vivendi rationem esse somniavimus, mira transformatione Nasoni ipso incognita, in horrendum Leviathanem, voracissimum monstrum, subito convertatur? Illud quoque nos maiores docuerunt: ne uni adhaereamus mordicus rei publicae moderandae rationi, sed potius illuc omnibus viribus contendamus, ut cives, iam inde a pueris ad virtutem omnibus, quibus fieri possit, artibus informentur; ut fugiant vitia induantque veram humanitatem; ut intellegant in medio stare rectum, fugiendaque esse extrema, finesque illos servandos, quos ultra citraque quidquid iustum aequumque est consistere nequit; suum cuique tribuendum, rationique, quam lògon vocarunt Graeci, verum imperium tradendum, quae sedet affectus, animorumque perturbationes, quasi ventus nubes, ita fuget ut solis radii iterum animos illustrent.