De re publica interiore
Cum nuper ab Italis comitia haberentur, utrum traditus rei publicae status in novam speciem restituendus esset necne, atque adeo totum populum in contrarias sententias diu distrahi viderem, mihi saepe etiam invito illa verba in mentem recurrebant, videlicet eam civitatem, cui paucae leges sufficiant, re vera optimam esse.
Cives nimirum, cum quid in priore statu seu corruptum deprehendunt seu aliqua de causa impeditum esse sentiunt, tunc vetera instituta legum novitate supplere student; quin immo, mutato vetere statu, necessario malorum causas ablatum iri arbitrantur. Id tamen, nisi malorum causae cum illis mutationibus, quaecumque sunt, arcte strictimque coniunctae sint, nequaquam ex sententia evenire solet, unde fit ut magnam spem maior deceptio de rebus publicis sequatur.
Nunc vero, quocumque plurimorum sententia inclinaverit, minime disputo. Non adeo enim desipio, ut novas leges in Italia ferendas esse negem, aut modum, quo illae fiant, summa cura perpendendum esse non credam. Eo tamen meus spectat sermo, ut non in varia legum promulgatione, sed in iusta prudentique conformatione salutem rei publicae esse contendam. Vidimus enim regna, ab uno tantum principe gubernata, quibus beata florere licuit; nec tamen defuerunt res publicae, amplissimo senatorum consessu atque concordia temperatae, quibus melius vix quicquam invenire posses. Ea forma atque constitutione sane maxime differebant, id tamen utrobique locum habuit, ut leges summa cum aequitate sint scriptae, magna cum iustitia observatae.
Ergo primum omnium iustitia quaerenda est, quae nisi adfuerit, quodvis rei publicae institutum irritum fiat necesse est. «At unde – inquiet quispiam – illa iustitiae observatio nobis veniet, nisi ex iustis rei publicae institutis?». Sane in caecum errorem, si quis ita dicat, incurrisse videbimur. At quicumque tales cavillationes obtendit, id, hercules!, obliviscitur: res publicas legibus conformari, at ex hominibus constare, qui quidem, quoad aequum et iniquum, turpe atque honestum animis discernere poterunt, publicae saluti consulent.