De publico religionis cultu
Cum agitur de festis religionis ergo celebrandis, fere non desunt qui, cum sese studeant exhibere nulla religionis observantia constrictos, vulgatas celebrationes inique ferunt, quasi una cum illis sollemnitatibus servitutem susceperint clanculum impositam. Et, dum otio publico sine controversia fruuntur, adversus causas eiusdem otii latrant, argutantes in libera re publica nullum religionis cultum ex instituto esse debere. At illud in praesentia mitto, talem impietatis professionem eis saepe loco novae religionis esse; quin immo tales homunciones haud raro in opiniones sibi non probatas tam acriter invehi, quam eos vesanos qui ab iisdem saepe nimiae religionis accusantur. Nunc vero ut publicam festorum communionem defendam -si forte mea indigeant defensione-, potius ad universalem sensum, saepe hisce festis subiectum, respicio, qui eatenus ad cunctos homines pertinet, quatenus est cuiusdam naturalis affectionis prope signum et figura. Et Pascha quidem, quod festum longo iam more parentum Iesu resurrectioni dedicamus, summum exemplum mihi esse videtur. Nam, si ad humana spectamus, nihil, credo, hominum societati nocebit, si quotannis aequissimum virum iniquissima nece interemptum pia memoria recolemus. Iuvat enim quandoque recordari, quantum potuerit invidia suadere malorum, quo acrius vigilantiusque iustitiam, dignissimam civitati religionem, tueamur. Sin autem sensum paulo reconditiorem quaerimus, perpetuam illam vitae renovationem ecquis non admirabitur atque loco mysterii sacramentique naturalis non reverebitur? Ei quidem, quaecumque in hac rerum universitate continentur, quasi fatali legi subiecta videmus: elementa et tamquam semina rerum, arbores ac stirpes, cuncta animantia, stellas ac soles illos, qui longissime a nobis aliis orbibus fecundo lumine lucent, cuncta haec videmus sane mortalibus umbris occumbere, sed tamen aliquid sui relinquere, unde vitae semen tamquam perpetuo fluxu regeneretur. Quodsi quis consideret, omnes homines hac eadem lege natos ac generatos esse, fatebitur sane se quoque, ubi semel extinctus erit, huic vitae vitali tamquam gutam ad vivum mare regressurum esse... reliqua sane mysterium est.
Quae quidem, si homines vel semel tantum in anno secum putaverint, sublimius fortasse de se sentirent, praeclarius fortasse cum ceteris agerent. Atqui, si quis has nostrae humanitatis partes obscurare contendit, is haud aliter faciet ac si nobis oculos detrahere vellet: relinquet sane vitam, omni tamen colore atque figura vividiore destitutam.