De praeclaro exemplo concordiae
Iam de Utopia diximus, quae rei publicae species nomine ipso constat quantum a veritate distet. Nunc vero clarissima illa oppida tractabo, saeculo XVII et XVIII a quibusdam societatis Iesu sacerdotibus in America meridiana condita, ubi Aborigenes, qui antea seu a colonis Hispanis in servitutem rapiebantur, seu eos bello continenter fatigabant, aequa quadam legum bonorumque distributione in pace degerunt. Quam rem si ex pulvere annalium eruerimus, mirum quantum ad tempora nostra pertinere videatur.
Ac primum quidem Iesuitis illud curae fuit, ut Aborigenes docerent arare agros, incommoda silvestris victus vel modesto cultu superare, bellum cum finitimis, respicientes ad communem utilitatem, mitigare. Quid loquar de condicionibus, quibus illae reductiones – sic enim vocatae sunt – proprio fere labore felicissime vigebant? Numquam praeterea sunt earum incolae adeo laboribus oppressi, ut sublimioribus non vacarent rebus: senis enim horis, ut in testimoniis legitur, cottidie agris colendis aliisque muneribus fungebantur, reliquam diei partem bonis artibus atque animo colendo consumebant.
Unde facile intelleges, in quo eorum praecessores maxime caligaverant, id Iesuitas clare distincteque pervidisse: quomodo vitae communitatem cum diversis gentibus consociarent. Neque id igni ferroque inculcarunt, aut supra ruinas deleti cultus aedificarunt, sed potius beneficia illius vitae, quam Indis sequendam proponebant, cum concordia ac benignitate exhibuerunt.
Nunc vero, cum de convictu diversarum gentium agimus, id praesertim timemus, ne forte ex frequenti commercio altercationes oboriantur. Raro tamen cogitamus, quid illi nobis, nos illi boni afferendum habeamus, unde commoda consectemur mutua. Anne credemus Iesuitas illos non modo ad convivendum, verum etiam ad cultum atque fidem amplectendam hominibus tam diversis persuasisse, nos vero ne ad tolerantiam quidem exercendam valere? Alia igitur via est temptanda, quam, licet nondum omnino perspiciam, esse lumine cultus atque humanitatis collustrandam pro certissimo habeo. Nempe illius semen, si bene irrigetur, vel in terra infestissima floruit.