De parentibus liberorum
«Istud quidem lenocinium est impudicum! Nonne poenas dederunt qui haec facere ausi sunt?» «Nullo prorsus modo: nam parentes, qui inter civitatis primores numerantur, rem elevarunt, contendentes iuvenes omnes experiri velle res novas, idque naturae deberi…» «Pro Iuppiter! Cui naturae? An beluarum?» «Exspecta modo: nondum fabula finem habuit. Nam isti iuvenes effervescenti adulescentia ardentes nocturnum quendam circulum saltatorium in ipsis scholae aedibus aperuere; ad quem si quis accedere voluit, is non parum pecuniae persolvere debuit. Ibi totas integrasque noctes pergraecabantur. Attamen hoc quoque defenderunt parentes: "Cui enim noceat iucunda saltatio?"» «Isti parentes, iniquitatis defensores iniqui, liberorum impotentiae conscii defensores ac pestes, qui etiam nictare inter se videntur, cum natos ceteris imponere audiunt, in memoriam illam fabellam reducunt, qua Aesopus puerum condiscipuli tabulam furantem inducit, qui a matre non punitur, neque increpatur; qua impunitate fretus, ad ulteriora scelera progressus, eo devenit, ut a magistratu deprehensus, ad supplicium ductus sit. Dum vero ad patibulum accedit, simulans se aliquid matri ploranti in aurem insusurrare velle, maternam auriculam dentibus evulsit. Cum vero mater ceterique clamarent eumque incusarent non modo ut furem sed etiam in parentem suam impium: "Haec – inquit – fuit causa mihi ut perirem: si enim me tabellam furatum increpuisset sive castigasset, nequaquam, ad ulteriora progressus, nunc ad supplicium ducerer!"»