De omnium Italorum officio
Sen., Ep. 64, 7.
Superioribus diebus Sulmonem me contuli, ubi, cum hic annus ab Ovidii morte bis millesimus elabatur, festo in illius clarissimi poetae memoriam ordinato una cum discipulis meis interessem. Tunc vero, cum per vicos atque angiportus illius oppidi deambularemus, quocumque oculos vertebamus, in quoddam vestigium quasi ab ipso Nasone impressum mihi incurrere videbamur: nae eius nomen, ceu clarissimae victoriae insignia affixa, usquequaque lucebat; marmora vetustissima effictam eius speciem transeuntibus commendabant; nec quicquam eo loco erat, quod illustrissima eius memoria non decoratum esse videretur, idque adeo, ut ego alternis paene passibus consistere cogerer, ut eius opera et acta mecum aliquamdiu recolens, dignum tribuerem honorem. Cum denique ad festum celebrandum accessimus, o di boni!, quantae hominum coronae occurrimus, qui, cum sui concivis immemores sane non essent, vel eius nomine audito ad laudes effundendas accurrere non dubitarunt.
Quae cum cuncta circumspectarem, non potui facere quin quandam paene rei familiaris curam ex officio mihi traditam esse arbitrarer. Mihi? Immo vero nobis omnibus, qui in hac terra Musarum atque doctrinarum feracissima nati sumus! Nam nos quidem, qui plurima antiquorum opera in custodiam accepimus, qui ipsorum gloriam atque decorem, non, inquam, a nobis partum, sed hereditarium coram reliquis gentibus iactare solemus, nonne ideo, quod maiorum virtute clarescimus, eo magis ad eorundem splendorem conservandum vocamur? Nonne id prorsus nobis est quasi Fato mandatum, ut caveamus ne quando ille splendor ceteris gentibus nitere desinat? Pudebit profecto ac paenitebit, si quando tale patrimonium, indignissima incuria neglectum, custodibus magis officiosis concedere cogamur… Tunc autem, quisnam inter nos universarum gentium conspectum ferre poterit, quae vel silentes nos tamquam publici aerarii decoctores improbabunt? "Ite nunc" inquient "et fidite Italis! Qui ignem, quem semper accensum esse oportuit, ad cineres usque comminuerunt." Haec quidem dicta ne umquam nobis probro veniant, ego enixe curabo, ut satis enixe curarunt illius festi Sulmonensis ordinatores, discipulos dico atque praesidem Lycei ab 'Henrico Fermi' nuncupati, non modo, mehercule!, de Ovidio, sed de omnium Italorum patrimonio bene meritos.