Rubriche

De Musi nostra aetate prostantibus et captivis

Luigi Miraglia giovedì 28 marzo 2019
Pervolutanti mihi actorum diurnorum paginas animoque ea omnia percurrenti, quae de cultu et humanitate plerique sentiunt, qui in re publica versantur, illud saepissime occurrit identidem ac fere uno ore a cunctis repetitum: doctrinam, eruditionem omnesque ingenuas artes et disciplinas, quibus animi ad humanitatem informari solent, inservire debere oeconomiae illi rei nummariae, qua hominum societas compendio consulit ac lucro; eo igitur tendendum esse iis, qui mansuetiores colunt Musas, ut mercatores et institores, botularii et cerdones, omnis generis ardaliones iique ad unum, qui satagunt ut mercimonia sua venditent et frivola, qui tentoriola etiam passim et umbracula, quasi laqueos et retia, tendunt pecuniolae, suum commodum aucupentur sibique comparent. Haec altera videtur causa, eademque praecipua atque potissima, cur hodieque meliores litterae honestaque eruditio colenda esse videatur; altera vero pertinet ad illud, quod Aldo Huxley, Romanensium fabularum scriptor nobilissimus, suo in opere praeclaro, quod Mundus novus inscribitur, vocabulo (quod Graecamne an Sanscritam linguam magis sapiat haereo) "soma" appellavit: poculum scilicet quo animus a curis sollicitudinibusque cottidianis avertatur, mens per suavia somnia vagetur et excurrat atque ab angoribus avocetur. Talia sunt ea spectacula, quae a Thucydide "agonismata es tò parachrèma" nuncupantur, idest certamina eo consilio celebrata, ut is qui ea proponit in praesens auditorum plausum consectetur; non enim sunt "ktema es aiei", possessio quae in perpetuum servetur. Ergo Musae vel quasi in lupanari coactae prostant venales, vel ideo coluntur, ut vulgus decipiatur; circenses factae, panibusque larga manu distributis, omnem rebellandi impetum sedant. Liberales autem artes dicuntur, sive quia libero sunt homine dignae, sive quoniam liberum hominem faciunt; humanitas ab homine est dicta, quod interiores hominis notas perficit atque absolvit, virtutes alendo illas, quibus solis fit ut nostrum quilibet bene beateque vivat. Cum igitur aerarium publicum (ut ii, qui ad rerum publicarum gubernacula sedent numquam non praedicant) totaque nummorum faciendorum machina non alio tendere debeat, quam ad hominum vitam beatiorem faciendam; cumque vero vita nullo alio modo beata fieri possit nisi per virtutem, quam nobis animo per cultum et humanitatem erudiendo comparamus: nequaquam hac ratione perversa procedendum est, qua honestiores disciplinae et artes lucro nummoque inserviant, at contraria prorsus via, ut nummariae rei oeconomia integra et tota cultui humano provehendo faveat eoque intendatur.