Heri, Idibus Iuniis, accidit ut equidem starem ante templum olim Minervae, nunc Deiparae, Romae dicatum, non procul ab Pantheo. Tunc ipsum mihi legenti et meditanti inscriptionem scriptam infra elephantum obeliscum gestantem, venit sonus tibiae a tibicine in aliquo loco occulto productus. Enimvero iste molestus sonus omnem per aream publicam Minervae pervasit. Huc et illuc conversus, quendam mendicantem tandem conspexi, instrumento amplificatorio praeditum et tibia transversali canentem ut, volentes nolentes, omnes musicam eius auscultarent.Postea, Fastis consultis, animadverti cogitationes Ovidii de iisdem Idibus Iuniis. Ope Minervae quaesita, poeta rogat: «Cur vagus incedit tota tibicen in Urbe?/ quid sibi personae, quid stola longa volunt?». Minerva, dea artium, respondit, dicens tibicines olim in Urbe visos et auditos undique esse. Deinde tempus advenit «quod subito gratae frangeret artis opus». Nam iussu aedilis, vetitum est tibicines in Urbe canere. Qua re illi confugerunt ad Tibur, urbem situm in Sabina terra.Itaque repente caruit Roma sonitu tibiae. Quodam autem die, isti tibicines, ebrii et graves somno post epulas ruri sumptas, deinde in currum a "domino" suo coacti, censerunt se ad Tibur denuo vehi. Sed, cum primum experrecti, animadverterunt se Romae reversos esse et, personis indutis habituque mutato, tibiis denuo canere inceperunt, omnibus ignorantibus qui essent. «Res placuit, cultuque novo licet Idibus uti/ et canere ad veteres verba iocosa modos».Ideo rogo me an ille tibicen, quem vidi in Area Minervae Idibus Iuniis, prognatus sit ex tibicinibus de quibus narrat nobis Ovidius. Id dubito. Sed, cum frustra conatus sim meditari ante templum Deiparae dicatum, non dubito quin musici in Urbe moderandi sint non minus hoc tempore quam illo. Strepitus enim instrumentorum musicorum vix tolerabilis est. Sive in foro sive in caupona, sive in tramine sive in via, perpetuo circumdat nos stridor instrumentis canentium.Quid ergo? Nonne eiciemus eos ad Tibur? Minime. Si id fecerimus, isti revertentur ad Urbem personas gerentes novoque habitu induti. Immo si melos non placet, nummos non demus. Alias deinde quaerent urbes aliasque gentes vexabunt.