Rubriche

De Musarum omnium cognatione

Luigi Miraglia martedì 25 ottobre 2016
«Omnes artes quae ad humanitatem pertinent habent quoddam commune vinculum, et quasi cognatione quadam inter se continentur». (Cicero, Pro Archia, 2)

Voluerunt veteres poetae Musas, a Iove genitas, cunctas esse uno Mnemosynes partu editas; tum vero Apollinem earum choro praefectum esse, cuius divino moderamine venustae illae sorores inter sese convenirent atque conspirarent. Artes scilicet, quamvis sua quaeque provincia contineatur, tamen sunt inter se communi quodam vinculo consociandae, si quid ex iis mortali natura amplius augustiusque in lucem proferre studemus. Si contra aliam ab alia membratim separamus, quidnam, obsecro, ex iis sperandum habebimus, nisi ut dispersae lacerataeque, tamquam caesae arboris rami, deflorescant?
Ergo ii monendi sunt, quotquot uni se totos arti tradentes, in ea non illud vinculum respiciunt, quo cum reliquis vitae partibus atque adeo cum tota rerum convenientia coniunctioneque naturae copulatur. Nam Musae, nisi membra inter sese implicant, dum in orbem saltare conantur, tunc non signum Apollinis moderantis intuebuntur, sed in suis quaeque pedibus oculos figent, ne forte aliae alias offendentes ridiculo casu cespitent. Errant igitur pictores, qui litteris vix tincti oestrum undique quaeritant, quasi fumum pro Iunone captent; errant item historici, nisi intellegunt Clium, quam tam curiosa diligentia colunt, suavi sororum comitatu non gaudere modo, verum etiam indigere; ne de Uraniae sectatoribus loquamur, qui eius contemplationes credunt a poetarum vulgo vel maxime removendas. Quam profecto coniunctionem, cum rationem studiorum in lyceis moliretur, animo obversabat suo Iohannes ille Gentile, cui quidem multa sane obiectari possint; nemo tamen negabit eum fuisse bonarum artium et consultissimum arbitrum et acerrimum propugnatorem.
Quare, salutem lycei classici potissimum in restitutione illius vinculi versari censeo, quo omnes inter sese Musae, teste Cicerone, continentur. Ex eo namque fiet ut discipuli non particulas tantum interclusas, ceu dissectos ramos, conspiciant, sed immensitatem illius arboris admirentur, quae tanta olim ubertate crescebat atque adeo suam lympham per totam hominum vitam diffundebat: nae laurus illa arbor est, sub cuius tegmine dulcissima Apollinis harmonia, nisi auribus auditur, animis profecto comprehenditur.