De miris pulchritudinis repositoriis
Fuerunt autem huic homini tres liberi haud inhonesti, quorum ex cubiculis ut omnis regius, quo ornabantur, apparatus demeretur item imperavit; ademptis operibus quae parietes udo illitis coloribus illustrabant, ablatis textilibus auro rigentibus, vasis omnibus argenteis, in quibus fortia patrum facta caelata apparebant, alio comportatis, detractis e lectis vestibus arte elaboratis ostroque superbo, miseri illi pueri in nudis frigidisque cellis, pullis ac semirutis muris circumdati, versari cogebantur. Cum tamen instanter efflagitarent ut sibi aditus ad suae ipsorum gentis cimelarchia concederetur, severissimus pater pecuniam a filiis postulabat, ut in illa conclavia nonnisi per breve temporis spatium ingredi liceret; id praetendens, nummos a se caeca hiantique avaritia petitos necessarios esse ad thesauros illos bene servandos, fideliterque custodiendos. Sic liberi, heredes ipsi gazarum maximi pretii, quae plurimi ab omnibus aestimabantur, in ea misera et squalida vitae condicione turpissime ab inhumano parente tenebantur.
Cum, non parvo pretio soluto, aedificia invisi, quae 'musea' haudquaquam proprio nomine nostra aetate appellantur, admiratus plurima antiquo opere et summo artificio facta quae iis in miris pulchritudinis repositoriis procul a vita communi et cottidiana seposita asservantur, mihi suburbia nostra veniunt saepe in mentem, ubi infantes, pueri puellaeque, nihil decorum, nihil venustum, nihil admiratione dignum umquam circa se conspicere possunt; et de illa fabella de fero genitore male liberis suis consulente nullo pacto facere possum quin cogitem.