Cum ludos Olympicos, prope Flumen Ianuarium mox habendos, avide exspectemus, Olympiorum Aestivorum instructores ac apparatores pluribus difficultatibus occurrunt antequam ludos die V mensis Augusti inaugurent. Omen iam infaustum visum est cum pantheram, partem agentem in sollemnibus faxis Olympicae accendendae atque, etsi catenis detentam, vigili armato eminentem, milites interfecerunt. Praeterea multi timent ne virus "Zika" se inficiat. Plures pilamalleatores iam statuerunt ludis Olympicis se afuturos esse ob illius viri metum. Insuper die XVII mensis Iunii, gubernatores Urbis Fluminensis enuntiaverunt statum "calamitatis" in urbe, ita ut multis necessitatibus debeant respondere antequam ludi incipiantur. Re oeconomica iacente, administratores rei publicae regendae decies miliarda dollarorum conligere conantur ut pretium certaminum exsolvere possint. Multi reclamatores coartaverunt vias ut suaderent administratores ad valetudinaria ac instituta educatoinis educationis potiusquam ludos Olympicos pecunia publica provehenda. Ubrs Fluminensis de fumo ad flammam cecidit cum duo birotarii mortem occubuerint pontis collapsi causa. Ut mittamus quod haud instructa est extensio ferriviae subterraneae qua turba commodius et expeditius ad stadium Olympicum vehatur. Sed usque ab initio ludorum Olympicorum, homines de eorum necessitate ac momento diseruerunt. Historia ludorum Olympicorum impleta est discriminatione phyletica, inordinatione stadiorum et camporum atque tromocratarum ausibus, ut factum est Monaci anno MCMLXXII. Omnes nos callidiores sumus quam ut fallamur de commixtione ludorum Olympicorum et rei publicae. Somnium tamen ludorum Olympicorum viget et vigere debet. Certamina in Sicilia indicens, Aeneas haec profert verba: «Prima citae Teucris ponam certamina classis; quique pedum cursu valet, et qui viribus audax aut iaculo incedit melior levibusque sagittis, seu crudo fidit pugnam committere caestu, cuncti adsint meritaeque exspectent praemia palmae. Ore favete omnes et cingite tempora ramis» (Vergili Aeneidos, V). Etiamsi difficultates praeparationum ad ludos Olympicos habendos non praetermittere possumus, ore tandem faveamus et certaminibus delectemur.