Rubriche

De litteris cum vita coniungendis

Luigi Miraglia martedì 24 gennaio 2017
«Sunt verba et voces quibus hunc lenire dolorem possis» (Horatius, Epistulae I, 1).
Nuper de iuvenum institutione egimus, quam per Musarum partus in melius provehendam diximus. Nunc vero, non quod tibi, quisquis mea scripta legere dignaris, quasi crambem recoctam reponere velim, sed potius ne, quae oportuit illustrata, tantum adumbrata reliquisse videar, recepto orationis filo, inde ordiri velim, ubi antea constiti.
Nam miraberis fortasse quomodo libri, qui in scholis per taedium saepe atque cruciatus tractantur, quicquam boni in iuvenum animos infundant, ad alia prorsus instigante natura properantes. Haec sane recte, si prima tantum fronte bonas artes litterasque conspicimus. Si vero, velamine detracto, medullam perscrutamur bonaque luce collustramus, eas utique esse probum adulescentiae fomentum nulli non in confesso erit.
Nam iuvenculo verbi gratia amicitiae quasi portum requirenti, nonne Cicero audiendus erit, qui veram a falsa disertissime distinxit? Idem de aegritudine animi, cui illa aetas est prae ceteris obnoxia, consulendus, et alii non minus clari auctores accedent, pro sua quisque experientia loquentes. Anne ruenti in amorem Catullum legisse non iuvabit? Non ita sane, ut ab eo stimulos sumat, sed ut in eius capite discat quid in tali affectu cavendum sit, ne forte flammarum intemperie rapiamur. Quem affectum non primoribus digitis attinctum, ut saepe fit, sed totum penitusque illustratum Plato primo, deinde Vergilius cum de Creusa aut de Didone canit multique alii ostendent.
Quodsi iuvenis hos affectus melius intellexerit, fortasse non omnino, at sane facilius quam ignarus moderabitur. Moderationis praetera gaudia, quis melius Horatio aut Epicuro ostendet? At hactenus de vita privata. Cum vero ad vitam publicam est iuventus instituenda, quot et quanta apud auctores invenimus, quae etiam ad recentissime facta pertinere videantur! Idem enim Vergilius de profugorum laboribus monebit, historici vero, tam Graeci quam Latini, praeter alia acutissima, quam facile popularis res publica in demagogorum imperium vertatur… «At litterae – inquies – frigent!». At hoc quidem non earum vitium est, sed nostrum: friget enim quidquid novo spiritu non vivificatur.