Rubriche

De linguarum antiquarum patrimonio

Luigi Miraglia martedì 28 febbraio 2017
«Veneror inventa sapientiae inventoresque; adire tamquam multorum hereditatem iuvat» (Seneca. Epistulae, 64, 7)

Fit de more ut, cum caritas ac benevolentia boni patris familias tempore praesenti coartari nequeat, is quidquid bonorum cumulaverit vivus, moriens superstitibus liberis leget, unde praeterita beneficia futurorum pignore producat. Ita praeterea non in sanguine tantum (in quo nempe Natura ipsa voluit cognationis vestigia quasi impressa remanerent), sed in opibus quoque atque fortunis, quibus tota domus porro sustinebitur, patrium, avitum omniumque ante eos maiorum nomen posteri colere fovereque pergunt.
Et hactenus vulgaria atque, ut ita dicam, profana, quae intra domesticum limen conclusa retinentur. Sin autem maiora quaerimus, quae loco patrimonii non unum tantum privatum, non familiam unam, sed omnium omnino hominum quasi communem stirpem sustineant, idque non auri argentive neque cuiusvis generis victualium abundantia, quae sane facit ad bene vivendum, sed potius summa consiliorum salubritate iudiciique sapientia, quibus carens beatam vitam attigerit nemo, ubinam, quaeso, tam praeclaram locupletemque hereditatem inveniemus?
Nequaquam errabimus, medius fidius!, si in veterum sermonibus dixerimus, qui nobis quidem, sub hac caeli parte habitantibus, traditi a Graecis Romanisque contigerunt. Per eos enim non modo maiores nostri nobiscum habitare pergunt, qui haec ipsa nostrarum civitatum fundamenta multo ante nos iecerunt; verum etiam eorum inventa illustrissimaque monumenta ad nos usque manaverunt, quibus illi nos etiam nunc monent, perinde ac boni patres familias, traduntque ea omnia, quae de hac mortali condicione per saeculorum diuturnitatem reppererunt.
Quae cum ita sint, non possumus quin eos summis extollamus laudibus, qui nuper coram amplissimo Italorum senatu tantum thesaurum in album humani patrimonii adscribendum edicto constituerunt. Ii enim nobis viam monstravere, ut heredes agamus officiosos. Restat igitur ut bonos patres familias invicem agamus, iisque omnibus, quae a maioribus accepimus, parem animum exhibeamus.