Rubriche

De Latine scribendo loquendove

Luigi Miraglia giovedì 25 ottobre 2018
Non omnino immerito nostris temporibus multi eorum, qui Latine loquuntur scribuntve, a plurimis ridentur, contemnuntur, tanto denique supercilio tractantur, ut ad ludum et iocum facti esse videantur: nam haudquaquam raro homines tales non nisi delectari videntur verbis a rebus distractis, nimis temporis et laboris in opere quodam supervacaneo, in puerilibus iocis vanisque exercitationibus insumentes, perpetuo insulsas excitantes de ineptiis nescio quibus controversias, maiore studio incensi mire novata vocabula discendi effingendive, quibus de recentissime inventis Latinas nugas proferant, quam instaurandi colloquium cum maioribus, quam audiendi Pici, Politiani, Vallae, Erasmi, Gravinae, Iohannis Baptistae Vici ceterorumque quam plurimorum voces, qui de summi momenti argumentis nobis litteras tradiderunt etiamnunc dignissimas quae manu diurna nocturnaque pervolutentur. Alii vero inania progymnasmata totam vitam exercent, et assidue discunt id quod iam pridem didicisse necesse erat, numquam autem ad solidiorem illam doctrinam, quae ex rebus cum propriis aptisque verbis coniuncta constat, perventuri: «Sed ne me putes commendatos velle misellos illos grammaticos et paedagogos, qui totam vitam Latinis incumbant, ut purissimum sugant Latinitatis succum; quo tamen, cum doctrina vacui sint, nihil habent quod nutriant. Bene isti quidem sonant Latine, sed ut crotala, nihil dicendo strepunt».
Haec egregie Eximenus ille anno 1789°; nos quoque istorum unicuique vale dicemus, Iohannis Commirii, doctissimi viri, verbis usi: «Pondus non habes, bone vir: opus est arte, qua vitrum tuum dissimules. Tinnis tamen et acutum sonas: sic potes fallere et decipere incautos».
Non minus tamen ridiculos esse eos apparet, qui tales verae firmaeque doctrinae gryllos deridentes, una cum iis totam scribentium coronam despicere videntur, qui hodieque veterem nobilemque a maioribus nostris acceptam de gravioribus rebus, praesertim ad humanitatem pertinentibus, Latine scribendi consuetudinem magna cum dignitate neque parvo labore conservare student, ne aurea illa catena, qua cum iis egregiis praestantissimisque hominibus distinemur, qui ante nos in his terris sunt per saecula versati, omnino fracta, corrupta pedibusque barbarorum conculcata, rubigine obducatur, squalescat, turpissimoque contemptui habeatur et tandem in irreparabilem oblivionem deveniat.
Dictitant isti moriones, qui ea ipsa, quae profiteri debeant, magno cum dedecore ignorant ac spernunt, esse linguae Latinae Graecaeque studium admodum paucis reservandum, tamquam si de lingua Tocarica aut Assyrica ageretur; ceteris satis esse interpretibus uti, qui, quasi internuntii humanitatis, a linguis antiquis ad recentiores quidquid adhuc sit consideratione dignum transferant; neque nos a loquendo scribendove prohibere contenti, quamlibet iuvenibus viam quae ad veterum cimelarchium recta adducere videatur, perversa quadam atraque cum voluptate, intercludunt; ad ea, quae in maiorum thesauris et arcis continentur nequaquam accedent adulescentes, nisi per portitores istos tyrannicos, qui suam sententiam, sua propria iudicia, suam mentem imponere student; novae auctoritates, quorum impotenti voluntati subiacere omnes debeant, misere addicti iurare in verba eorum “qui sciant”.