De iuvenum institutione
Ardua ac tumultuosa aetas, adulescentia: tunc enim, qui fixus ab incunabilis in sinu parentum haeserat eorumque sententia tamquam saepto contentus tenebatur, is, exuens denique pueritiam, novam quandam mentem sibi audaculus conformat, seu cupidus efflagitat. Tunc, quos Natura igniculos in animo posuerat, ii omnes ad unum conflagrant in magnumque prorumpunt incendium, et, sicut germen, ubi exortum est, magna vi semen humumque effringere debet, ita adulescentuli indoles sine labore atque ingenti pectoris aestu provenire non potest.
Quin etiam periculum est ne forte animus, dum crescit, suis motibus convolutus in semet ipse retorqueatur neve erectus ad solem suo naturali decore florescat: namque omnes spes, studia, exspectationes atque adeo affectus et aversiones, quorum antea modo simulacra cognoverat, ei tandem, quamvis imperito, contrectanda ac dignoscenda sunt, ut meliorem partem in succum et sanguinem admittat.
Quae cum sint, si licet parvis componere magna, tempestatis illius propemodum indicia, tamen adulescentulos saepe neglegimus suoque deserimus arbitrio, quasi ipsi per se e tanto labyrintho excedere valeant. Quin immo credimus, sive quod laborem erudiendi propter inscitiam abhorreamus, sive quia sic nobiscum actum esse recordamur, modo manendum esse, dum deferbuerit aetas. At nostri iuvenes, obsecro!, non exstingui, sed accendi atque inflammari cupiunt, haud secus ac stirps illa, modo ex intima terra egressa, solem prius ignotum quam maxime sitit avetque.
Quodsi bonos agricolas agere velimus (ut eidem insistamus exemplo), consideremus oportet quidnam ista nostra propago loco fomenti accipere consueverit, aut utrum ea, quae praebemus, naturam ad splendidiorem gradum informent, an horridam incultamque relinquant. Equidem si ex huius saeculi proventu iudico, in agris nostris sentes ac zizania pullulare doleo. Credo tamen adhuc spem esse, ut per artes, litteras eaque omnia, quae sunt animorum ingeniorumque quoddam quasi pabulum naturale, e tam deploranda incuria nostra iuventus exsurgat. Nobis tamen enitendum est ut ea cupidis iuvenibus digno modo commonstremus.