Rubriche

De iustitia et aequitate

Luigi Miraglia martedì 21 febbraio 2017
«Iustitia est constans et perpetua voluntas ius suum cuique tribuendi». (Ulpianus, Apud Dig. I, 1.10)

Bene quidem veteres scriptores fecerunt, cum iustitiam, rerum humanarum munificentissimam aequissimamque ordinatricem, constantem animi affectionem suum cuique tribuendi esse dixerunt. Ita enim Plato hanc virtutum facile primariam definivit, quem deinceps secutus Cicero, Ulpianus aliique multi iuris penes Romanos prudentissimi, diu societatem coniunctionis humanae et consiliis constituendam et iudicio tuendam curaverunt. Qua in definitione, illud quidem vel ipsa brevitate summum est, quod, quoniam in tanta humani consortii diversitate alii non alium nec indole nec moribus consimilem invenies, id, quod proprium eius est, uni cuique tribuendum esse praecipitur. Quod quidem praeceptum cum omnibus sit idem, effectus tamen non ita; unde facile deprehendimus aliam esse aequabilitatem, quae in omnes constans firmaque adhibenda est, aliam vero iustitiam, quae rationem naturae meritorumque in singulis iudicandis habere debet.
Proinde cavendum est ne, cum iustitiam assequi dicimus, potius aequabilitatem intellegamus: nempe «ipsa aequabilitas – inquit Cicero – est iniqua, cum habet nullos gradus dignitatis». Nam aeque sane faciam, si agricolam atque iuris consultum, si quid dicere habent, pari animo audiam; iustitia tamen postulat ut huic de legibus ferundis, illi de re rustica loquenti obsequar; quodsi forte secus faciam, id quam absurdum atque adeo vesanum sit, profecto nemo non videt. Quod quidem, si verum esse accipimus, idem in iuribus tribuendis moderandisque fieri necesse est: ius coram loquendi, quam Graeci "parresian" dixerunt, omnibus sane adsit, at, ubi dictum est, aliter fides, obsequium, officia pro rebus dictis uni cuique sequantur. Nam, si pariter omnes habuerimus, sive ex ratione sint elocuti, sive per animi aestus effutiverint, quod ex aequo profectum erat, in iniuriam delabetur.
Haec equidem pauca dicere constitui, cum nunc passim videam, dum aequabilitas vel clamoribus deposcitur, iustitiam parum observari.