De immodica huius saeculi admiratione
Fuit quondam homo qui, cum in quodam magno ornatissimoque domicilio natus esset, ibidem aetatem, quantacumque ei fuit, nec unguem latum e limine egressus, egit. Quid enim? Scilicet intra illos muros nihil deerat, quod ad vitam commodam sufficeret: nempe famuli aderant ad nutum eius intenti, ciborum copia vel maxime varia affluebat, tum etiam supellectilis apparatus atque ornatus talis erat, qui eius animum non horas tantum, verum etiam totos dies summo cum oblectamento detineret. Quid plura? Tanta erat habitationis admiratio, ut bellus iste homunculus foras numquam prodire voluerit, neu, si forte per fenestellam conspexisset, se foris beatiorem vitam acturum existimaverit, quam domi conclusus agebat.
Accidit autem (quod par erat) ut tempore atque incuria illa domus in dies magis squaleret. Ille tamen, veteribus commodis iam pridem assuefactus, ne parum quidem a sua beatitudine sibi delapsus esse videbatur. Inde famulorum alii aetate iam fracti, alii negotiorum farragine plus nimio oppressi, dominum suum deseruerunt, denique etiam cibi aliaque subsidia magis magisque deficiebant. At ille, in praesentibus incommodis seu caligans omnino, seu de industria conivens, nusquam alibi sibi melius fore dictitabat, quam inter suas delicias. Quin immo tam mordicus suam ipse tenebat sententiam, ut cum quidam ex iis famulis, qui paucissimi manserant, ei suadere ausus esset, ut quempiam foras obsonatum mitteret, ille contra stomachatus: «Quid – inquit – in meos Lares impie machinaris? Anne mavis ergo sub fornicibus, sicut omnes exteri faciunt, habitare?».
Mira profecto vesania ista videbitur atque, si qui forte sint, in stultorum annales referenda. Verum enimvero, haud aliter mihi agere videntur, qui praesenti saeculo acquiescentes quasi omnium optimo atque provectissimo, nihil iam ex maiorum nostrorum experientia sibi putant requirendum. Immo mala, quae nostro aevo certe non desunt, saepe non vident, seu, si vident, pro nihilo habent argutantes olim etiam maiora fuisse. In summa: dum sibi omni modo persuadent hanc vivendi rationem nobis optimam omnium contigisse, nihil iam agunt, ut meliorem quaerant.