De hominis dignitate
Quid ergo est "hominis dignitas"? Nequaquam id quod hodie dictitant vulgo ac saepe perperam temereque effutiunt semidocti quidam: ius scilicet natura homini datum, quo orbari non possit, quidquid faciat, quidquid sceleris admittat. Haec sunt enim "iura humana", quae a nullo abalienari possunt, quibus nemo privari queat: sacrosancta iura, omni modo omnique nisu defendenda; quae tamen, si ad verborum vim spectemus, non sunt ea merita, quibus digni quodam munere exercendo efficimur. Est contra hominis dignitas id, quod Latini etiam "humanitatis officia" vocabant; nam, ut ait Erasmus ille Roterodamus, "homines non nascimur, sed fieri debemus ". Sed quorsum haec ? Pici Mirandulani verbis usus respondebo : "Ut intelligamus, postquam hac nati sumus condicione, ut id simus quod esse volumus, curare hoc potissimum debere nos, ut illud quidem in nos non dicatur, cum in honore essemus non cognovisse similes factos brutis et iumentis insipientibus"; ut non solum ii, qui publicis dignitatibus sunt honestati, verum etiam quilibet homo, si vere homo pleno sensu dici velit, humana servet officia.