Rubriche

De Herculis bivio

Luigi Miraglia martedì 25 luglio 2017
Fuit olim Franciscus ille Capra, qui plurima ac saepe egregia nobis spectacula cinematographica a se ipso parata quasi hereditate reliquit non modo obiter videnda, verum etiam ratione animoque lustranda, ut ex alta quadam eorundem meditatione nonnihil depromamus, quo vitam nostram moresque meliores facere possimus. Cum autem puer essem, saepe illud mihi ceterisque aequalibus praebebatur spectaculum, quo vita cuiusdam hominis narrabatur acris ardentisque ingenii, novam identidem animo spem concipientis, quamvis haud raro ei esset adversae fortunae vis fortiter sustinenda. Nomen ei homini Georgius. Adulescentulus in gelidas lacus aquas se ultro proiecerat, ut fratrem a certa morte servaret; at ipse ex frigidissimis illis undis emersus audiendi sensum alterius auris amisit. Paucis annis post, cum in oppidi pharmacopolio opus faceret, animadvertit seplasiarium, apud quem operam locaverat suam, horrendo de filii morte nuntio accepto perturbatum, venenum pro medicamine ad puerum aegrotantem afferendum sibi mandavisse; quod cum Georgius non attulisset, pueri vitam et pharmacopolae honorem servavit. Iam plus viginti annos natus Georgius in magnam urbem se iturum somniabat, ubi disciplinarum variarum studia perageret; quibus perfectis illud consilii habebat, ut totum paene terrarum orbem peragraret ad fortunam periclitandam. At subita patris morte haec somnia evanuere; nam, ut Hercules ille in bivio, ita iuvenis ille noster iterum iterumque eligere debuit, utrum omnia, quae pater ad homines adiuvandos per multos annos summa industria et non parvo labore fecerat, pessum ire sineret - praesertim cum avarissimus quidam senex rerum omnium in oppido potiri vellet - an ipse in patris locum suffectus ea regeret, quae repentino obitu parens reliquerat. Itaque modo a studiis in universitate peragendis, modo a deliciis et recordationibus, quae ex dulci itinere cum uxore modo ducta facto exoriri solent, sese abdicare debuit. Nihil dicam ultra: suadeo ut, nisi iam forte fecistis, totam fabulam spectetis. Illud tamen inde colligimus: nos saepissime in bivio stantes collocari; nostrum esse eligere, utrum nobis solis consulere an officium praestare velimus, quod nostras ipsorum voluptates, nostra consilia, somnia quae ad nostras tantum delicias privatas pertinent superet praetervehatque. Non semper enim illuc eundum est, quo, ut aiunt, "cor nos ducat", sed - quod maxime desideratur hac nostra aetate - saepe minus nobis nostrisque commodis indulgentes, potius rationis, iustitiae, veritatis iussis parendum.