«Fugit inreparabile tempus». Haec verba Vergilius scripsit, qui in libro Georgicon tertio adnotat quam celeriter fugiat tempus praesertim agricolis, qui operose laborant ad agros suos colendos. Hic locus ergo non pertinet proprie ad philosophiam de humana vita sed multi Vergilii lectores usque ab antiquitate iudicaverunt magni momenti haec verba omnibus et non tantum agricolis esse et quadam voluptate brevitatis expressa. Fugam temporis praesertim percipimus in aetate ea cum senes fieri incipimus. Si bene commemoramus cum pueri eramus tempus nobis velox non videbatur, sed potius diebus illis qui praecedunt dominicos dies qui festi sunt videbatur tempus quasi immobile. «Omnia fert aetas»: et haec Vergilii sunt qui in Eclogis pastorem Moerim iuventutem suam deperditam memorantem induxit. Seneca de tempore quod fugit saepe meditatus est et quasi videtur rapida velocitate temporis angi et opprimi. Sed huic sententiae Vergilii nonnullae aliae adiciendae sunt ab aliis poetis excerptae. Horatius scripsit in Carminibus aliquid simile: «Currit … ferox aetas». Aetas (id est Tempus) crudelis et impia videtur non aliam ob causam nisi quia rapida fugiat et is qui heri iuvenis erat solida vi, ecce hodie canos capillos habet et ambulat tremens, auxilio baculi, nec memorat gaudia Veneris et puellae eum nequidem vident. Invisibiles oculis sunt senes per viam. Ovidius quoque in Amoribus aliquid simile sed non proprie idem dicit: «Labitur occulte fallitque volatilis aetas». Si Horatius tempori tribuerat ferociam et crudelitatem, quasi tempus esset impius sicarius quia nos adgreditur per violentiam ad rapiendam vitam, Ovidius contra iudicat tempus esse fraudatorem et deceptorem: dum iuvenes gaudemus, furtim ille nebulo rapit nobis iuventutem. Puto Romanos poetas de sua experientia haec adagia concepisse: non necesse est libros philosophorum pervolvisse ut comprehendamus tempus fugere, sed aequum videtur memorare illud antiquissimum Heracliti qui «omnia fugiunt» dixit. (Multa me docuit Lexicon a R. Tosi compilatum et Mediolani editum).