De dominis et servis
Lucr., 3, 957-958
Hesterna die, non apud Italos tantum, verum etiam apud alias gentes, plurima urbium fora sunt sollemnibus pompis celebrata, ut memoria illius pugnae, quam olim moderandae tractationis causa plurimi operarii cum suis dominis susceperunt, ex recentiorum animis nequaquam excideret. Iuvat sane, cum de veteribus proeliis agitur, quandoque ad ea respicere atque de felici victoria iure meritoque gloriari. Id tamen in hac re periculum inesse censeo, ne forte nos, sollemni exsultatione obnubilatos, fugiat multa adhuc esse eadem in provincia consequenda, multa etiam restauranda. Nam, si quidam olim ad tales metas progredi ausi sunt, etiam repugnantibus nonnullis, id praesertim hac persuasione fecerunt, nihil esse in lucro aut in servitio, quod neglecta humanitate tanti valere possit. Illa enimvero causa est, cur ad minuendum tempus, quod in operis faciundis cerdones coacti collocabant, omnibus viribus contenderint: videlicet ut patefacerent non item cum hominibus atque cum iumentis agendum esse.
Sed agedum, sedetur nunc iam insolens laetitia inter se congratulantium, conticescant voces inanem paeana recitantium, dissipetur turba gaudentium et de alienis victoriis exsultantium. Numquis bona fide fatebitur, se esse omni servitii iugo reapse liberatum? Anne perfricta fronte asseverabimus, humanitatem nobis lucrandi studio tandem potiorem esse? Si ex me quaeras, id nequaquam arbitror; immo vero, nulla credo latiora fuisse vincula quam ista, quae nos ita tacita assensione gestamus: operam damus, ut ea, quae nobis quasi praemium itineris proponuntur, sumpta mercede emamus. Emimus ut, quales nos esse oportere repetendo atque tundendo persuademur, tales prorsus evadamus. Ubi vero tales evasimus, iam aliam metam, quo pergamus, praetenditur, et nequaquam acquiescentes rursus mercedi inhiamus. Ita ergo, dum numquam contenti sumus, aliorum aviditati satis facimus, neque partem diei, sed totam vitam dominis serviendo consumimus. Nempe vita nostra tamquam longa mercatura est, quae tunc finem habet, cum desinit esse venalis.