Rubriche

De aedibus animisque una instaurandis

Luigi Miraglia giovedì 25 aprile 2019
Ante hos paucos dies nuntius horrendus per totum terrarum orbem dilatus est: Lutetiae Parisiorum grassatum esse ignem in cathedrali templo Nostrae Dominae dicato ; nullam stragem esse hominum factam ; delubri tamen partem et praesertim tectum procidisse : opus summa religione per saecula excultum, opesque exquisitas et Gallorum artium decora, exim monumenta architectorum antiqua et usque ad nostram aetatem incorrupta, quae vix reparari possint. Turrem vero aut potius pinnaculum, quod in medio tecto saeculo superiore erat exstructum, cum fragore ingenti atque graviore casu concidisse. Vidimus, vel e longinquo, nostri temporis instrumentorum ope, aedificium illud, quod quasi insigne illius urbis exsistit, ignem concipere, ignem vento differri, incendium per totam superiorem aedis partem pervadere. Animi nostri, Europaeorum inquam omnium, una cum illo fastigio cecidere.
Insequenti die tabernaculum adeo, ubi acta diurna veneunt: paginae primae diariorum titulis insigniuntur, quibus insinuatur Machometanos insidiis nescio quibus vulnus hoc, igne tectis subiecto, Christianis inferre voluisse, ac nunc, lugentibus nobis, summa laetitia exsultare. In quo nuntio nihil est nisi falsum et imitatione simulatum; nihil quod ad bonum conducat, omnia quae ad odia inter varias gentes excitanda valeant. Nonne in huius farinae diurnarios severissime animadvertendum?

Post duos dies accepimus decies millies centena milia nummorum Europaeorum esse a variis Maecenatibus collata, ut tectum eiusque ornatus, qui fuit Maeandratus ac summo artificio elaboratus, quam celerrime reficiatur. Quod equidem laudo ac probo valde: utinam vero totidem Maecenates exsurgant, qui tantundem pecuniae ad illos animos restituendos instaurandosque conferant, qui non modo id humani spiritus monumentum effecere, verum etiam omnia quae insignia sunt et amplissima virtutis testimonia a veteribus nobis per saecula et hominum aetates tradita, quae sine litteris omnino nulla essent.