Rubriche

Cur deorum cultus

Luigi Castagna martedì 22 aprile 2014
Romani cum populum quemdam antea ignotum debellavissent, Romam omnia transferebant quae in illius populi urbibus praetii essent, ut res et supellectiles aureas et argenteas, statuas marmoreas vel aeneas, nec non viros doctos ad filios nobilium familiarum educandos. Nec dubitabant deos quidem urbis captae Romam transferre. Quos Deosvel suis assimiles faciebant quadam similitudine usi, ut fecerunt, exempli gratia, de Musis Camenis adsimilatis, vel de deis in Monte Olympo residentibus quos ipsos venerabantur eorum servato nomine. Nonnullis aetatibus Romanitimoribusafficiebantur quia nihil certi de futuro tempore post mortem terrenam religio praedicaret et amplectebantur ritus Isiacos ad reficiendos animos pavoribus et timoribus lassos et oppressos. Fuit ergo apud Romanos tolerantia in rebus religiosis. Duos tantum cultus Romani graviter persecuti sunt: qui fuerunt Bacchanalia et fides Christiana. Multos ante saeculos reges quidam Graecarum urbiumconati sunt Dionysi Bacchi sectatores in vinculis immittere quia urbes et societates refellerent, vivis animalibus palpitantibus vescerentur et regum leges omnino neglegerent. AtritusBacchi et Christiana fides tantum inter se differunt ut recte nobis quaerendum sit quid communis periculi in iis Romani suspicati essent.Monendum puto religiones apud Romanos fuisse in potestate pontificum qui erant magistratus rei publicae potius quam sacerdotes: pontificatus in cursu honorum adscribebatur, ut aediles curam obtinebant annuam de viis et aedibus reficiendis vel de spectaculis circensibus sic pontifices religionum disciplinam habebantut fideles essent in primis boni cives et rei publicae legibus obsequentes. Nec qui Bacchi sectatores essent nec Christiani ullo modo tolerare poterant magistratum quemdam rei publicae auctoritatem habere ullam in suis religionibus et exempli gratia ad bellum impellere vel ad colendum imperatorem divino honore qui etiamsi homo optimus erat, erat tamen homo mortalis. Religiones quorum fideles sentiantDeum esse in imo animo suo, certe fideles liberos faciunt. Bacchantes talia sentiebant cumper vinum et choreas quasi in somnium inducti vel inductae essent: Christiani idem precibus et laudibus Dei etmemoria Evangeliiefficiebant. Qua re sicut hostes imperii videbantur.