An bonae litterae bona ratione defensentur
Ecce igitur bene cordatus adulescens, qui primum ad disciplinarum campum accedit, ut statuat quo vitae suae cursum dirigat: a dextris severos gravesque conspicatur viros qui insudant, ut homines, qui nunc sunt, praesentes et vivi, exitialibus morbis liberentur, melioribus viis aut aedificiis fruantur, instrumentis ad varios humanae industriae usus commodissimis in dies aptius et expeditius uti possint; videt etiam hisce hominibus sedulo operam humanae societati adiuvandae navantibus non negari, immo copiose sua praemia tribui; a sinistris vero hominum turbas conspicit, quorum alii, circulatorum artem imitati, bella spectacula praebent; qui clamantes dictitent illas praestigias magni faciendas, ubi petauristarii et ventilatores Vergilii et Homeri libros, in recentiores linguas iuxta illorum nundinatorum commoda conversos, modo ostentant, modo occultant; schoenobates vix aequis sese librantes ponderibus oculos omnium in suas prodigiosas deambulationes convertunt, ubi Platonis et Senecae umbra tibi per temporis punctum apparuisse videtur; nihil aliud omnibus persuadentes nisi litteras esse oblectamentum quoddam, quo tempus otiosi repleamus; alios vero videbit noster ille iuvenis, cadaverosos, pallidos, in umbrosis angulis delitescentes, qui gabbaras quasdam in algido marmore dissecent, ut, quasi novi haruspices, eorum exta inspiciant; toti submersi pulverulentis putridisque chartis; qui praepostera et molesta quadam diligentia nescio quam syllabam, quem apicem, quam litteram expiscentur, qua variata nihil in operis, quod prae manibus habent, sensu varietur aut immutetur.
Verum enimvero, cum honos alat artes iaceantque ea semper quae apud quosque improbentur, quis non videat tales homines eidem rei exitium parare, cuius sese peritissimos itemque studiosissimos vocitari gaudent? Itaque nobis, qui non minore, ut credo, amore litterarum flagramus, aliam viam inveniendam esse censeo, qua quid in litteris proficuum sit, non modo earundem cultoribus in confesso sit, verum etiam vulgo manifestum appareat.