Ab humanae litterae humaniores reddant
Quae cum ita sint, cum tam gravia cultui et humanitati pericula immineant, cum haud vane timendum sit ne colloquium illud, quod homines cum maioribus suis identidem litterarum beneficio redintegrarunt, diu severunt, per saecula et aetates saltem ad refrenandam animorum impotentiam fructi sunt, omnino intercidatur; sunt qui, levitatene ac stultitia an dolo atque malitia ignoro, 'vivam' esse linguam Latinam perperam dictitent temereque effutiant, si forte aliquod festivum caput novum pupulum, Pinoculi instar, Latine loquentem faciat; si qui, otiosissimum dicam an vaferrimum stultorum venatorem nescio, effrenatam quandam nostrae aetatis cantiunculam incerta et labanti Latinitate donaverit; si qua mira et singularia cessatorum ingenia, quos suae umbraticae desidiae pertaesum est, cuiusdam machinamenti recentissime in usum inducti vel minutissimas particulas (quas plerique ne sua quidem et vernacula lingua nominare possunt) diurnario insolentium monstrorum venatori non sine gloriosa iactantia proferat. Si tamen haec, neque alia quam haec, est linguae Latinae vita, confiteri oportet Latinum sermonem vere mortuum esse; in eius loco nonnisi umbram restare, quae huc et illuc interdum volitare videtur, iocum quendam, et lusum, nullam habentem in vitas hominum, qui nunc sunt, in cultum, qui nunc est, vim, nullum pondus, nullum omnino momentum.
Linguae Latinae vitam etiamnunc vitalem dicemus, si Vallas, Cusanos, Picos, Erasmos, Grotios, Gravinas, Vicos plurimosque alios adhuc animadvertemus homines vivos alloqui, qui hodie difficultatibus premuntur, contristantur, iniquitates iniuriasque vincere conantur, sperant, somniant, amant, laetantur; si illorum hominum verbis auditis res ex alio quodam prospectu, atque rerum novarum praecones praedicant ubique, conspicere poterimus; si eorum placita et consilia ad meliora et sublimiora iuvenum animos inflammabunt; si valebunt ad liberandos nos ab illo deformi obsequio, quo huic saeculo et hisce temporibus plus aequo inservire solemus; si adiuverint, ut in dies magis nobis huius vitae multiformis, variae, multiplicis bene conscii efficiamur: qui enim ad talem conscientiam pervenit, is, veram animi libertatem consecutus, se ipse non modo ab idolis, quae in pretio sint, sed etiam ab iis omnibus vindicat, qui alienum servitium et dominationem sibi concupiscentes, speciosa nomina praetexunt.