Kalendis Aprilibus anni MCMLXXVI, opus mercatorium computatrorum natum est ex autocinetorum receptorio in urbe Copertino Californiae. Stephanus Jobs, callidissimus adinventor rerum informaticarum, societatem inivit cum Stephano Wozniak, ingenioso machinatore programmatum computatraliorum, ut, viribus coniunctis, prima ordinatra personalia fabricarentur. Exinde factum est «Malum I», quod nihil erat nisi tabula circuituum electricorum: sine plectrorum ordine, sine instrumento visifico, sine theca. Exinde, quadraginta annis post, fere omnes et singuli homines telephoniula summae virtutis ferunt, quibus quocumque die profestus – ut ferias omittam – ad alios telephonare possunt, telephonare possunt alii ad ipsos. Sed non solum. Telephoniulis ornati, imagines photographicas imprimunt, musicam auscultant, tempus alios occurendi constituunt, loca eosdem occurrendi reperiunt atque videolusus ludunt. Si nescis quid sit nomen praesidi Mozambici vel quo anno Franciscus Sinatra natus sit, potes Vicipaediam adire ubicumque ac responsum statim dare. Totum mundum in manu habemus. Insuper et totus mundus sequitur nos. Sive per Librum Facierum (
Facebook), sive per Paginam Pipantium (
Twitter) vel programma «Quid Rei Est?» (
WhatsApp) vel Telegraphema Subitum (
Instagram), quispiam, amicus vel alienus, odorari te potest commerciumque nuntiorum habere tecum. Qua re fere omnes «excessu cognitionis» laboramus. Verumtamen non dubium est quin ars informatica mundum reddiderit in melius. Interete instructi, quamlibet viam invenire, quaslibet merces comparare, quamlibet amicitiam inire possumus. Sed, his in rebus occupati, otio raro utimur. Immo vero pauci otio utuntur. Augustinus dicit quod, cum somnium quaereretur, «se objiciunt magis cogitanda cum otium est, quae diffirmando sunt otio necessaria». E contra Cicero laudat Scipionem, quandoquidem «duae res, quae languorem adferunt ceteris, illum acuebant, otium et solitudo ». Fatendum est quod, instrumentis electronicis circumdati, oportet quaeramus otium intus potiusquam foris, ut quaerendum fuit antiquis.
© RIPRODUZIONE RISERVATA torquatus